Talált 2327 Eredmények: Eos
et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. (Prophetia Ezechielis 10, 19)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)
Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos; (Prophetia Ezechielis 11, 22)
Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius. (Prophetia Ezechielis 12, 10)
Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris. (Prophetia Ezechielis 12, 15)
Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea; (Prophetia Ezechielis 12, 19)
Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)
propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 28)
Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem. (Prophetia Ezechielis 13, 6)
Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae dissipantem. (Prophetia Ezechielis 13, 11)
Propter hoc loquere eis et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Omnis homo de domo Israel, qui posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me, ego Dominus respondebo ei per me pro multitudine idolorum suorum, (Prophetia Ezechielis 14, 4)