Talált 2327 Eredmények: Eos
Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)
Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat, (Prophetia Ezechielis 21, 19)
Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)
Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)
Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. (Prophetia Ezechielis 23, 16)
Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, (Prophetia Ezechielis 23, 22)
filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes. (Prophetia Ezechielis 23, 23)
et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. (Prophetia Ezechielis 23, 27)
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)
Et dixi ad eos: “Sermo Domini factus est ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 24, 20)
propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; (Prophetia Ezechielis 25, 16)
faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos”. (Prophetia Ezechielis 25, 17)