Talált 687 Eredmények: Aes
Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)
In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)
“Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)
Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)
Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, (Liber Sapientiae 3, 2)
Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)
“Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)
Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; (Liber Sapientiae 6, 5)
nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)