Mosaico decorativo

Löydetty 687 Tulokset: Aes

  • Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)

  • In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)

  • “Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)

  • Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)

  • Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)

  • Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)

  • Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, (Liber Sapientiae 3, 2)

  • Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)

  • “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)

  • Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; (Liber Sapientiae 6, 5)

  • nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina