Talált 687 Eredmények: Aes
et, dum ab intus minor est exspectatio, maiorem computat inscientiam eius causae, quae tormentum praestat. (Liber Sapientiae 17, 12)
quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant. (Liber Sapientiae 18, 2)
Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)
Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum, (Liber Sapientiae 19, 1)
Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. (Liber Sapientiae 19, 6)
Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. (Liber Ecclesiasticus 13, 4)
Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis. (Liber Ecclesiasticus 18, 31)
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. In his omnibus requiem quaesivi: cuius in hereditate morabor? (Liber Ecclesiasticus 24, 11)
Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei. (Liber Ecclesiasticus 25, 16)