Mosaico decorativo

1. Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere.

1. τέκνον τὴν ζωὴν τοῦ πτωχοῦ μὴ ἀποστερήσῃς καὶ μὴ παρελκύσῃς ὀφθαλμοὺς ἐπιδεεῖς

2. Animam esurientem ne contristaveris et non exasperes pauperem in inopia sua.

2. ψυχὴν πεινῶσαν μὴ λυπήσῃς καὶ μὴ παροργίσῃς ἄνδρα ἐν ἀπορίᾳ αὐτοῦ

3. Cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti.

3. καρδίαν παρωργισμένην μὴ προσταράξῃς καὶ μὴ παρελκύσῃς δόσιν προσδεομένου

4. Rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno.

4. ἱκέτην θλιβόμενον μὴ ἀπαναίνου καὶ μὴ ἀποστρέψῃς τὸ πρόσωπόν σου ἀπὸ πτωχοῦ

5. Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi;

5. ἀπὸ δεομένου μὴ ἀποστρέψῃς ὀφθαλμὸν καὶ μὴ δῷς τόπον ἀνθρώπῳ καταράσασθαί σε

6. maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum.

6. καταρωμένου γάρ σε ἐν πικρίᾳ ψυχῆς αὐτοῦ τῆς δεήσεως αὐτοῦ ἐπακούσεται ὁ ποιήσας αὐτόν

7. Congregationi affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum.

7. προσφιλῆ συναγωγῇ σεαυτὸν ποίει καὶ μεγιστᾶνι ταπείνου τὴν κεφαλήν σου

8. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine.

8. κλῖνον πτωχῷ τὸ οὖς σου καὶ ἀποκρίθητι αὐτῷ εἰρηνικὰ ἐν πραΰτητι

9. Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando.

9. ἐξελοῦ ἀδικούμενον ἐκ χειρὸς ἀδικοῦντος καὶ μὴ ὀλιγοψυχήσῃς ἐν τῷ κρίνειν σε

10. Esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum;

10. γίνου ὀρφανοῖς ὡς πατὴρ καὶ ἀντὶ ἀνδρὸς τῇ μητρὶ αὐτῶν καὶ ἔσῃ ὡς υἱὸς ὑψίστου καὶ ἀγαπήσει σε μᾶλλον ἢ μήτηρ σου

11. et eris velut filius Altissimi oboediens, et miserebitur tui magis quam mater.

11. ἡ σοφία υἱοὺς αὐτῆς ἀνύψωσεν καὶ ἐπιλαμβάνεται τῶν ζητοῦντων αὐτήν

12. Sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se.

12. ὁ ἀγαπῶν αὐτὴν ἀγαπᾷ ζωήν καὶ οἱ ὀρθρίζοντες πρὸς αὐτὴν ἐμπλησθήσονται εὐφροσύνης

13. Qui illam diligit, diligit vitam; et, qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem a Domino.

13. ὁ κρατῶν αὐτῆς κληρονομήσει δόξαν καὶ οὗ εἰσπορεύεται εὐλογεῖ κύριος

14. Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus.

14. οἱ λατρεύοντες αὐτῇ λειτουργήσουσιν ἁγίῳ καὶ τοὺς ἀγαπῶντας αὐτὴν ἀγαπᾷ ὁ κύριος

15. Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto, et eos, qui diligunt illam, diligit Deus.

15. ὁ ὑπακούων αὐτῆς κρινεῖ ἔθνη καὶ ὁ προσέχων αὐτῇ κατασκηνώσει πεποιθώς

16. Qui audit illam, iudicabit gentes; et, qui intuetur illam, permanebit confidens.

16. ἐὰν ἐμπιστεύσῃ κατακληρονομήσει αὐτήν καὶ ἐν κατασχέσει ἔσονται αἱ γενεαὶ αὐτοῦ

17. Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in possessione generationes illius.

17. ὅτι διεστραμμένως πορεύσεται μετ’ αὐτοῦ ἐν πρώτοις φόβον καὶ δειλίαν ἐπάξει ἐπ’ αὐτὸν καὶ βασανίσει αὐτὸν ἐν παιδείᾳ αὐτῆς ἕως οὗ ἐμπιστεύσῃ τῇ ψυχῇ αὐτοῦ καὶ πειράσει αὐτὸν ἐν τοῖς δικαιώμασιν αὐτῆς

18. Quoniam in simulatione ambulat cum eo et in primis explorat eum,

18. καὶ πάλιν ἐπανήξει κατ’ εὐθεῖαν πρὸς αὐτὸν καὶ εὐφρανεῖ αὐτὸν καὶ ἀποκαλύψει αὐτῷ τὰ κρυπτὰ αὐτῆς

19. timorem et tremorem inducet super illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius.

19. ἐὰν ἀποπλανηθῇ ἐγκαταλείψει αὐτὸν καὶ παραδώσει αὐτὸν εἰς χεῖρας πτώσεως αὐτοῦ

20. Et redibit recta ad illum et firmabit illum et laetificabit illum

20. συντήρησον καιρὸν καὶ φύλαξαι ἀπὸ πονηροῦ καὶ περὶ τῆς ψυχῆς σου μὴ αἰσχυνθῇς

21. et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae.

21. ἔστιν γὰρ αἰσχύνη ἐπάγουσα ἁμαρτίαν καὶ ἔστιν αἰσχύνη δόξα καὶ χάρις

22. Si autem oberraverit, derelinquet eum et tradet eum in manus inimici sui.

22. μὴ λάβῃς πρόσωπον κατὰ τῆς ψυχῆς σου καὶ μὴ ἐντραπῇς εἰς πτῶσίν σου

23. Fili, observa tempus et devita a malo

23. μὴ κωλύσῃς λόγον ἐν καιρῷ χρείας

24. et pro anima tua ne confundaris;

24. ἐν γὰρ λόγῳ γνωσθήσεται σοφία καὶ παιδεία ἐν ῥήματι γλώσσης

25. est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.

25. μὴ ἀντίλεγε τῇ ἀληθείᾳ καὶ περὶ τῆς ἀπαιδευσίας σου ἐντράπηθι

26. Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium.

26. μὴ αἰσχυνθῇς ὁμολογῆσαι ἐφ’ ἁμαρτίαις σου καὶ μὴ βιάζου ῥοῦν ποταμοῦ

27. Ne reverearis proximum tuum in casu suo

27. καὶ μὴ ὑποστρώσῃς ἀνθρώπῳ μωρῷ σεαυτὸν καὶ μὴ λάβῃς πρόσωπον δυνάστου

28. nec retineas verbum in tempore suo; non abscondas sapientiam tuam in decorem.

28. ἕως θανάτου ἀγώνισαι περὶ τῆς ἀληθείας καὶ κύριος ὁ θεὸς πολεμήσει ὑπὲρ σοῦ

29. In verbo enim agnoscitur sapientia, et sensus in responsione linguae.

29. μὴ γίνου θρασὺς ἐν γλώσσῃ σου καὶ νωθρὸς καὶ παρειμένος ἐν τοῖς ἔργοις σου

30. Non contradicas verbo veritatis ullo modo et de ineruditione tua confundere.

30. μὴ ἴσθι ὡς λέων ἐν τῷ οἴκῳ σου καὶ φαντασιοκοπῶν ἐν τοῖς οἰκέταις σου

31. Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato.

31. μὴ ἔστω ἡ χείρ σου ἐκτεταμένη εἰς τὸ λαβεῖν καὶ ἐν τῷ ἀποδιδόναι συνεσταλμένη

32. Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii.

32.

33. Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.

33.

34. Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis.

34.

35. Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi.

35.

36. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta.

36.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.