Mosaico decorativo

1. De filiis. Qui diligit filium suum, assi duat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo.

1. ὁ ἀγαπῶν τὸν υἱὸν αὐτοῦ ἐνδελεχήσει μάστιγας αὐτῷ ἵνα εὐφρανθῇ ἐπ’ ἐσχάτων αὐτοῦ

2. Qui docet filium suum, fructum habebit in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur.

2. ὁ παιδεύων τὸν υἱὸν αὐτοῦ ὀνήσεται ἐπ’ αὐτῷ καὶ ἀνὰ μέσον γνωρίμων ἐπ’ αὐτῷ καυχήσεται

3. Qui docet filium suum, in zelum mittet inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo.

3. ὁ διδάσκων τὸν υἱὸν αὐτοῦ παραζηλώσει τὸν ἐχθρὸν καὶ ἔναντι φίλων ἐπ’ αὐτῷ ἀγαλλιάσεται

4. Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.

4. ἐτελεύτησεν αὐτοῦ ὁ πατήρ καὶ ὧς οὐκ ἀπέθανεν ὅμοιον γὰρ αὐτῷ κατέλιπεν μετ’ αὐτόν

5. In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis:

5. ἐν τῇ ζωῇ αὐτοῦ εἶδεν καὶ εὐφράνθη καὶ ἐν τῇ τελευτῇ αὐτοῦ οὐκ ἐλυπήθη

6. reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam.

6. ἐναντίον ἐχθρῶν κατέλιπεν ἔκδικον καὶ τοῖς φίλοις ἀνταποδιδόντα χάριν

7. Qui blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem turbabuntur viscera sua.

7. περιψύχων υἱὸν καταδεσμεύσει τραύματα αὐτοῦ καὶ ἐπὶ πάσῃ βοῇ ταραχθήσεται σπλάγχνα αὐτοῦ

8. Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps.

8. ἵππος ἀδάμαστος ἐκβαίνει σκληρός καὶ υἱὸς ἀνειμένος ἐκβαίνει προαλής

9. Lacta filium, et paventem te faciet; lude cum eo, et contristabit te.

9. τιθήνησον τέκνον καὶ ἐκθαμβήσει σε σύμπαιξον αὐτῷ καὶ λυπήσει σε

10. Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.

10. μὴ συγγελάσῃς αὐτῷ ἵνα μὴ συνοδυνηθῇς καὶ ἐπ’ ἐσχάτων γομφιάσεις τοὺς ὀδόντας σου

11. Non des illi potestatem in iuventute et ne despicias errata illius.

11. μὴ δῷς αὐτῷ ἐξουσίαν ἐν νεότητι

12. Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae.

12. θλάσον τὰς πλευρὰς αὐτοῦ ὡς ἔστιν νήπιος μήποτε σκληρυνθεὶς ἀπειθήσῃ σοι

13. Doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.

13. παίδευσον τὸν υἱόν σου καὶ ἔργασαι ἐν αὐτῷ ἵνα μὴ ἐν τῇ ἀσχημοσύνῃ αὐτοῦ προσκόψῃς

14. Melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives imbecillis et flagellatus in carne sua.

14. κρείσσων πτωχὸς ὑγιὴς καὶ ἰσχύων τῇ ἕξει ἢ πλούσιος μεμαστιγωμένος εἰς σῶμα αὐτοῦ

15. Salus carnis melior est omni auro et argento, et spiritus validus quam census immensus.

15. ὑγίεια καὶ εὐεξία βελτίων παντὸς χρυσίου καὶ σῶμα εὔρωστον ἢ ὄλβος ἀμέτρητος

16. Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium.

16. οὐκ ἔστιν πλοῦτος βελτίων ὑγιείας σώματος καὶ οὐκ ἔστιν εὐφροσύνη ὑπὲρ χαρὰν καρδίας

17. Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans.

17. κρείσσων θάνατος ὑπὲρ ζωὴν πικρὰν καὶ ἀνάπαυσις αἰῶνος ἢ ἀρρώστημα ἔμμονον

18. Bona effusa in ore clauso quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro.

18. ἀγαθὰ ἐκκεχυμένα ἐπὶ στόματι κεκλεισμένῳ θέματα βρωμάτων παρακείμενα ἐπὶ τάφῳ

19. Quid proderit libatio idolo? Nec enim manducabit nec odorabitur:

19. τί συμφέρει κάρπωσις εἰδώλῳ οὔτε γὰρ ἔδεται οὔτε μὴ ὀσφρανθῇ οὕτως ὁ ἐκδιωκόμενος ὑπὸ κυρίου

20. sic qui effugatur a Domino portans mercedes iniquitatis,

20. βλέπων ἐν ὀφθαλμοῖς καὶ στενάζων ὥσπερ εὐνοῦχος περιλαμβάνων παρθένον καὶ στενάζων

21. videns oculis et ingemiscens sicut spado complectens virginem et suspirans.

21. μὴ δῷς εἰς λύπην τὴν ψυχήν σου καὶ μὴ θλίψῃς σεαυτὸν ἐν βουλῇ σου

22. Tristitiam non des animae tuae et non affligas temetipsum in consilio tuo.

22. εὐφροσύνη καρδίας ζωὴ ἀνθρώπου καὶ ἀγαλλίαμα ἀνδρὸς μακροημέρευσις

23. Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas.

23. ἀπάτα τὴν ψυχήν σου καὶ παρακάλει τὴν καρδίαν σου καὶ λύπην μακρὰν ἀπόστησον ἀπὸ σοῦ πολλοὺς γὰρ ἀπώλεσεν ἡ λύπη καὶ οὐκ ἔστιν ὠφέλεια ἐν αὐτῇ

24. Indulge animae tuae et consolare cor tuum et tristitiam longe repelle a te.

24. ζῆλος καὶ θυμὸς ἐλαττοῦσιν ἡμέρας καὶ πρὸ καιροῦ γῆρας ἄγει μέριμνα

25. Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa;

25. λαμπρὰ καρδία καὶ ἀγαθὴ ἐπὶ ἐδέσμασιν τῶν βρωμάτων αὐτῆς ἐπιμελήσεται

26. zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.

26.

27. Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt.

27.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.