Mosaico decorativo

1. Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem.

1. τέκνον εἰ προσέρχῃ δουλεύειν κυρίῳ ἑτοίμασον τὴν ψυχήν σου εἰς πειρασμόν

2. Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis.

2. εὔθυνον τὴν καρδίαν σου καὶ καρτέρησον καὶ μὴ σπεύσῃς ἐν καιρῷ ἐπαγωγῆς

3. Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis.

3. κολλήθητι αὐτῷ καὶ μὴ ἀποστῇς ἵνα αὐξηθῇς ἐπ’ ἐσχάτων σου

4. Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe,

4. πᾶν ὃ ἐὰν ἐπαχθῇ σοι δέξαι καὶ ἐν ἀλλάγμασιν ταπεινώσεώς σου μακροθύμησον

5. quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.

5. ὅτι ἐν πυρὶ δοκιμάζεται χρυσὸς καὶ ἄνθρωποι δεκτοὶ ἐν καμίνῳ ταπεινώσεως

6. Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce.

6. πίστευσον αὐτῷ καὶ ἀντιλήμψεταί σου εὔθυνον τὰς ὁδούς σου καὶ ἔλπισον ἐπ’ αὐτόν

7. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

7. οἱ φοβούμενοι τὸν κύριον ἀναμείνατε τὸ ἔλεος αὐτοῦ καὶ μὴ ἐκκλίνητε ἵνα μὴ πέσητε

8. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.

8. οἱ φοβούμενοι κύριον πιστεύσατε αὐτῷ καὶ οὐ μὴ πταίσῃ ὁ μισθὸς ὑμῶν

9. Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam.

9. οἱ φοβούμενοι κύριον ἐλπίσατε εἰς ἀγαθὰ καὶ εἰς εὐφροσύνην αἰῶνος καὶ ἔλεος

10. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.

10. ἐμβλέψατε εἰς ἀρχαίας γενεὰς καὶ ἴδετε τίς ἐνεπίστευσεν κυρίῳ καὶ κατῃσχύνθη ἢ τίς ἐνέμεινεν τῷ φόβῳ αὐτοῦ καὶ ἐγκατελείφθη ἢ τίς ἐπεκαλέσατο αὐτόν καὶ ὑπερεῖδεν αὐτόν

11. Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est?

11. διότι οἰκτίρμων καὶ ἐλεήμων ὁ κύριος καὶ ἀφίησιν ἁμαρτίας καὶ σῴζει ἐν καιρῷ θλίψεως

12. Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum?

12. οὐαὶ καρδίαις δειλαῖς καὶ χερσὶν παρειμέναις καὶ ἁμαρτωλῷ ἐπιβαίνοντι ἐπὶ δύο τρίβους

13. Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

13. οὐαὶ καρδίᾳ παρειμένῃ ὅτι οὐ πιστεύει διὰ τοῦτο οὐ σκεπασθήσεται

14. Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis!

14. οὐαὶ ὑμῖν τοῖς ἀπολωλεκόσιν τὴν ὑπομονήν καὶ τί ποιήσετε ὅταν ἐπισκέπτηται ὁ κύριος

15. Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur!

15. οἱ φοβούμενοι κύριον οὐκ ἀπειθήσουσιν ῥημάτων αὐτοῦ καὶ οἱ ἀγαπῶντες αὐτὸν συντηρήσουσιν τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ

16. Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas!

16. οἱ φοβούμενοι κύριον ζητήσουσιν εὐδοκίαν αὐτοῦ καὶ οἱ ἀγαπῶντες αὐτὸν ἐμπλησθήσονται τοῦ νόμου

17. Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus?

17. οἱ φοβούμενοι κύριον ἑτοιμάσουσιν καρδίας αὐτῶν καὶ ἐνώπιον αὐτοῦ ταπεινώσουσιν τὰς ψυχὰς αὐτῶν

18. Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius.

18. ἐμπεσούμεθα εἰς χεῖρας κυρίου καὶ οὐκ εἰς χεῖρας ἀνθρώπων ὡς γὰρ ἡ μεγαλωσύνη αὐτοῦ οὕτως καὶ τὸ ἔλεος αὐτοῦ

19. Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.

19.

20. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

20.

21. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius

21.

22. dicentes: “Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum;

22.

23. secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius”.

23.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.