pronađen 25898 Rezultati za: Um
Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. (Epistula ad Galatas 1, 9)
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: (Epistula ad Galatas 1, 11)
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, (Epistula ad Galatas 1, 13)
et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, (Epistula ad Galatas 1, 16)
neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)
alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: (Epistula ad Galatas 1, 23)
et in me clarificabant Deum. (Epistula ad Galatas 1, 24)
Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. (Epistula ad Galatas 2, 1)