Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. (Epistula ad Galatas 1, 9)

  • Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: (Epistula ad Galatas 1, 11)

  • Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, (Epistula ad Galatas 1, 13)

  • et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)

  • Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)

  • ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, (Epistula ad Galatas 1, 16)

  • neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)

  • tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: (Epistula ad Galatas 1, 23)

  • et in me clarificabant Deum. (Epistula ad Galatas 1, 24)

  • Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. (Epistula ad Galatas 2, 1)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina