Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: (Epistula ad Romanos 10, 6)

  • aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)

  • Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)

  • Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)

  • Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 10, 11)

  • Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. (Epistula ad Romanos 10, 12)

  • Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)

  • quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! (Epistula ad Romanos 10, 15)

  • Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)

  • Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)

  • Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. (Epistula ad Romanos 10, 20)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina