Fondare 25898 Risultati per: Um
Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: (Epistula ad Romanos 10, 6)
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 10, 11)
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. (Epistula ad Romanos 10, 12)
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)
quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! (Epistula ad Romanos 10, 15)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)
Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. (Epistula ad Romanos 10, 19)
Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. (Epistula ad Romanos 10, 20)