pronađen 25898 Rezultati za: Um
Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. (Actus Apostolorum 28, 12)
Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos: (Actus Apostolorum 28, 13)
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. (Actus Apostolorum 28, 14)
Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)
Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. (Actus Apostolorum 28, 16)
Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)
qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. (Actus Apostolorum 28, 18)
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. (Actus Apostolorum 28, 20)
At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)
Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. (Actus Apostolorum 28, 22)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)