Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. (Actus Apostolorum 28, 12)

  • Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos: (Actus Apostolorum 28, 13)

  • ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. (Actus Apostolorum 28, 14)

  • Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)

  • Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. (Actus Apostolorum 28, 16)

  • Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)

  • qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. (Actus Apostolorum 28, 18)

  • Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)

  • Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. (Actus Apostolorum 28, 20)

  • At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)

  • Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. (Actus Apostolorum 28, 22)

  • Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina