pronađen 25898 Rezultati za: Um
Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)
aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. (Liber Leviticus 16, 19)
Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: (Liber Leviticus 16, 20)
et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)
Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, (Liber Leviticus 16, 22)
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, (Liber Leviticus 16, 23)
lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: (Liber Leviticus 16, 24)
Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)
Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: (Liber Leviticus 16, 27)
et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)