Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)

  • Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)

  • Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, (Liber Leviticus 16, 6)

  • mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: (Liber Leviticus 16, 8)

  • cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: (Liber Leviticus 16, 9)

  • cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. (Liber Leviticus 16, 10)

  • His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: (Liber Leviticus 16, 11)

  • assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: (Liber Leviticus 16, 12)

  • ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)

  • Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. (Liber Leviticus 16, 14)

  • Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, (Liber Leviticus 16, 15)

  • et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. (Liber Leviticus 16, 16)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina