Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 29)

  • Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 31)

  • et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. (Liber Leviticus 11, 32)

  • Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est. (Liber Leviticus 11, 33)

  • Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)

  • Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. (Liber Leviticus 11, 35)

  • Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)

  • Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 39)

  • et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)

  • Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. (Liber Leviticus 11, 41)

  • Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)

  • Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina