Fondare 25898 Risultati per: Um
Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 29)
Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 31)
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. (Liber Leviticus 11, 32)
Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est. (Liber Leviticus 11, 33)
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)
Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. (Liber Leviticus 11, 35)
Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. (Liber Leviticus 11, 36)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: (Liber Leviticus 11, 39)
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 40)
Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. (Liber Leviticus 11, 41)
Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)