pronađen 25898 Rezultati za: Um
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. (Liber Genesis 10, 30)
Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. (Liber Genesis 10, 31)
Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)
Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. (Liber Genesis 11, 1)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: (Liber Genesis 11, 3)
et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. (Liber Genesis 11, 4)
et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. (Liber Genesis 11, 6)
Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. (Liber Genesis 11, 7)
Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. (Liber Genesis 11, 9)
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)