Mosaico decorativo

Found 25898 Results for: Um

  • Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. (Liber Genesis 10, 30)

  • Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. (Liber Genesis 10, 31)

  • Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. (Liber Genesis 11, 1)

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: (Liber Genesis 11, 3)

  • et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. (Liber Genesis 11, 4)

  • et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. (Liber Genesis 11, 6)

  • Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. (Liber Genesis 11, 7)

  • Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. (Liber Genesis 11, 9)

  • Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)

  • Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina