pronađen 25898 Rezultati za: Um
Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 20, 2)
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)
Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : (Liber Exodus 20, 5)
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)
Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)
Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. (Liber Exodus 20, 11)
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)
Non furtum facies. (Liber Exodus 20, 15)
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Exodus 20, 16)
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. (Liber Exodus 20, 17)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, (Liber Exodus 20, 18)