pronađen 25898 Rezultati za: Um
Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)
Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. (Liber Exodus 19, 13)
Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)
ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. (Liber Exodus 19, 15)
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. (Liber Exodus 19, 17)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. (Liber Exodus 19, 18)
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)
dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. (Liber Exodus 19, 21)
Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. (Liber Exodus 19, 22)
Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. (Liber Exodus 19, 23)
Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. (Liber Exodus 19, 24)