pronađen 20371 Rezultati za: Re
Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: (Evangelium secundum Lucam 17, 34)
duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? (Evangelium secundum Lucam 17, 36)
Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. (Evangelium secundum Lucam 17, 37)
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. (Evangelium secundum Lucam 18, 2)
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: (Evangelium secundum Lucam 18, 4)
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)