pronađen 20371 Rezultati za: Re
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
Et ingressus perambulabat Jericho. (Evangelium secundum Lucam 19, 1)
et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. (Evangelium secundum Lucam 19, 7)
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. (Evangelium secundum Lucam 19, 14)