pronađen 20371 Rezultati za: Re
habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. (Evangelium secundum Lucam 17, 3)
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. (Evangelium secundum Lucam 17, 11)
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. (Evangelium secundum Lucam 17, 13)
Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. (Evangelium secundum Lucam 17, 14)
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, (Evangelium secundum Lucam 17, 15)