pronađen 8719 Rezultati za: Dom

  • Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. (Apocalypsis Ioannis 11, 4)

  • Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. (Apocalypsis Ioannis 11, 8)

  • Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11, 17)

  • dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)

  • Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)

  • Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: (Apocalypsis Ioannis 16, 5)

  • Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)

  • Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)

  • Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina