pronađen 1368 Rezultati za: Dixit
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: (Evangelium secundum Lucam 2, 28)
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. (Evangelium secundum Lucam 3, 13)
Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. (Evangelium secundum Lucam 4, 3)
Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. (Evangelium secundum Lucam 5, 4)
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
