pronađen 1368 Rezultati za: Dixit
Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. (Evangelium secundum Marcum 14, 62)
Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. (Evangelium secundum Marcum 16, 7)
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. (Evangelium secundum Lucam 1, 19)
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. (Evangelium secundum Lucam 1, 28)
Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? (Evangelium secundum Lucam 1, 34)
Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Evangelium secundum Lucam 1, 42)
Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. (Evangelium secundum Lucam 1, 60)
