pronađen 1368 Rezultati za: Dixit
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. (Liber Genesis 1, 6)
Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 9)
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: (Liber Genesis 1, 14)
Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. (Liber Genesis 1, 20)
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 24)
Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)
Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? (Liber Genesis 3, 9)
Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)