pronađen 3322 Rezultati za: Cor
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, (Liber Psalmorum 8, 8)
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)
quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum. (Liber Psalmorum 9, 13)
Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur. (Liber Psalmorum 9, 26)
Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. (Liber Psalmorum 9, 27)
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem. (Liber Psalmorum 9, 32)
Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. (Liber Psalmorum 9, 34)
Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua: (Liber Psalmorum 9, 38)
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: (Liber Psalmorum 10, 3)
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 11, 3)
quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem? (Liber Psalmorum 12, 2)
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 12, 6)