Mosaico decorativo

pronađen 12723 Rezultati za: Ut

  • Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; (Epistula ad Romanos 4, 4)

  • ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, (Epistula ad Romanos 4, 5)

  • sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum”. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam”. (Epistula ad Romanos 4, 9)

  • Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: (Epistula ad Romanos 4, 10)

  • et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. (Epistula ad Romanos 4, 12)

  • Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • sicut scriptum est: “Patrem multarum gentium posui te” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; (Epistula ad Romanos 4, 17)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina