Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; (Epistula ad Romanos 4, 4)
ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, (Epistula ad Romanos 4, 5)
sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)
Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum”. (Epistula ad Romanos 4, 8)
Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam”. (Epistula ad Romanos 4, 9)
Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: (Epistula ad Romanos 4, 10)
et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)
et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. (Epistula ad Romanos 4, 12)
Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)
Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)
sicut scriptum est: “Patrem multarum gentium posui te” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; (Epistula ad Romanos 4, 17)