pronađen 12723 Rezultati za: Ut
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)
in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, (Epistula ad Romanos 4, 20)
Ideo et reputatum est illi ad iustitiam. (Epistula ad Romanos 4, 22)
Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, (Epistula ad Romanos 4, 23)
sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, (Epistula ad Romanos 4, 24)
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, (Epistula ad Romanos 5, 3)
patientia autem probationem, probatio vero spem; (Epistula ad Romanos 5, 4)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)
non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. (Epistula ad Romanos 5, 11)
Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)