pronađen 2824 Rezultati za: Super
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur; (Liber Ecclesiasticus 38, 38)
Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; (Liber Ecclesiasticus 39, 17)
in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. (Liber Ecclesiasticus 39, 37)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium: (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere; (Liber Ecclesiasticus 40, 3)
Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius: (Liber Ecclesiasticus 40, 8)
Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. (Liber Ecclesiasticus 40, 10)
Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae. (Liber Ecclesiasticus 40, 15)
Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur. (Liber Ecclesiasticus 40, 16)
Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)
Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur. (Liber Ecclesiasticus 40, 19)
Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae. (Liber Ecclesiasticus 40, 20)