pronađen 2824 Rezultati za: Super
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? (Liber Ecclesiasticus 35, 18)
et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)
Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. (Liber Ecclesiasticus 36, 3)
Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 14)
secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)
Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum. (Liber Ecclesiasticus 36, 25)
ne forte mittat super te sortem et dicat tibi: (Liber Ecclesiasticus 37, 10)
Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. (Liber Ecclesiasticus 37, 25)
Noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. (Liber Ecclesiasticus 37, 32)
et salus super faciem terrae. (Liber Ecclesiasticus 38, 8)