pronađen 2824 Rezultati za: Super
Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 30)
Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit; et, si exspueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore tuo proficiscuntur. (Liber Ecclesiasticus 28, 14)
Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. (Liber Ecclesiasticus 29, 11)
Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te. (Liber Ecclesiasticus 29, 18)
Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. (Liber Ecclesiasticus 29, 30)
Qui blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem turbabuntur viscera sua. (Liber Ecclesiasticus 30, 7)
Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium. (Liber Ecclesiasticus 30, 16)
De continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam faucem tuam prior. (Liber Ecclesiasticus 31, 12)
Non dicas: “Multa sunt, quae super illam sunt!”. (Liber Ecclesiasticus 31, 13)
Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 32, 17)
Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)