Mosaico decorativo

pronađen 2345 Rezultati za: Sed

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)

  • Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”. (Liber I Regum 22, 11)

  • Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”. (Liber I Regum 22, 18)

  • Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber I Regum 22, 19)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber I Regum 22, 24)

  • Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)

  • Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. (Liber I Regum 22, 48)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)

  • At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)

  • Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “Homo Dei, rex praecepit, ut descendas”. (Liber II Regum 1, 9)

  • Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae”. (Liber II Regum 1, 14)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina