pronađen 2345 Rezultati za: Sed
Ad quam Elias ait: “Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. (Liber I Regum 17, 13)
Et ille ait: “Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim. (Liber I Regum 18, 18)
Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”. (Liber I Regum 19, 4)
Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos. (Liber I Regum 20, 23)
Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “Percute me!”. Qui percussit eum et vulneravit. (Liber I Regum 20, 37)
Litterarum autem haec erat sententia: “Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi (Liber I Regum 21, 9)
Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi; (Liber I Regum 21, 12)
et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “Maledixit Naboth Deum et regem”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt; (Liber I Regum 21, 13)
Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)
Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem”. (Liber I Regum 21, 19)
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. (Liber I Regum 21, 23)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)