Fondare 2345 Risultati per: Sed
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)
Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”. (Liber I Regum 22, 11)
Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”. (Liber I Regum 22, 18)
Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber I Regum 22, 19)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber I Regum 22, 24)
Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius. (Liber I Regum 22, 48)
Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)
At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)
Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “Homo Dei, rex praecepit, ut descendas”. (Liber II Regum 1, 9)
Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae”. (Liber II Regum 1, 14)