pronađen 1461 Rezultati za: Rex
Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti. (Liber Sapientiae 12, 14)
Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)
Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. (Liber Ecclesiasticus 10, 12)
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem. (Liber Ecclesiasticus 40, 7)
Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate. (Liber Ecclesiasticus 47, 14)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)
Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae; (Liber Ecclesiasticus 50, 16)