1. Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David.

2. Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel.

3. Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.

4. In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente?

5. In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath.

6. Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae.

7. Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae.

8. Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.

9. In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae;

10. de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum.

11. Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos.

12. Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium.

13. Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel.

14. Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate.

15. Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua

16. et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua,

17. et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.

18. In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae.

19. In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel,

20. collegisti quasi orichalcum aurum et ut plumbum cumulasti argentum.

21. Sed reclinasti femora tua mulieribus, subiugatus es in corpore tuo.

22. Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua,

23. ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele.

24. Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.

25. Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem.

26. Et finem habuit Salomon cum patribus suis

27. et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam

28. et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.

29. Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,

30. ita ut expelleret illos a terra sua.

31. Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.





“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina