pronađen 1461 Rezultati za: Rex
Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)
Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber Isaiae 36, 1)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)
Et dixit ad eos Rabsaces: “Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis? (Liber Isaiae 36, 4)
Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. (Liber Isaiae 36, 6)
Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. (Liber Isaiae 36, 14)
Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua, (Liber Isaiae 36, 16)
Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “Ne respondeatis ei”. (Liber Isaiae 36, 21)
Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini; (Liber Isaiae 37, 1)
Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)
Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava?”. (Liber Isaiae 37, 13)
Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)