pronađen 1637 Rezultati za: Mea
Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam, (Liber Iob 9, 27)
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, (Liber Iob 9, 30)
tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. (Liber Iob 9, 31)
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, (Liber Iob 10, 6)
Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris. (Liber Iob 10, 14)
Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. (Liber Iob 13, 1)
Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. (Liber Iob 13, 6)
Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)
Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. (Liber Iob 13, 15)
Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. (Liber Iob 13, 16)
Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. (Liber Iob 13, 17)