Mosaico decorativo

pronađen 1637 Rezultati za: Mea

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. (Liber Iob 1, 21)

  • Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. (Liber Iob 4, 12)

  • pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. (Liber Iob 4, 14)

  • Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. (Liber Iob 4, 15)

  • “Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera! (Liber Iob 6, 2)

  • Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. (Liber Iob 6, 7)

  • Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)

  • Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)

  • Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est? (Liber Iob 6, 12)

  • Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis. (Liber Iob 6, 19)

  • Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis. (Liber Iob 6, 21)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina