Mosaico decorativo

Found 1637 Results for: Mea

  • Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam, (Liber Iob 9, 27)

  • Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, (Liber Iob 9, 30)

  • tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. (Liber Iob 9, 31)

  • Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)

  • ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, (Liber Iob 10, 6)

  • Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris. (Liber Iob 10, 14)

  • Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. (Liber Iob 13, 1)

  • Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. (Liber Iob 13, 6)

  • Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)

  • Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. (Liber Iob 13, 15)

  • Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. (Liber Iob 13, 16)

  • Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. (Liber Iob 13, 17)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina