pronađen 314 Rezultati za: Malum
Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt. (Liber Proverbiorum 27, 12)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “Non sum operata malum”. (Liber Proverbiorum 30, 20)
GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. (Liber Proverbiorum 31, 12)
Et idcirco taeduit me vitae meae, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)
Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)
Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)
Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)
Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)
Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis: (Liber Ecclesiastes 10, 5)