pronađen 314 Rezultati za: Malum
Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. (Liber Proverbiorum 16, 30)
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. (Liber Proverbiorum 17, 13)
Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum. (Liber Proverbiorum 17, 20)
Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. (Liber Proverbiorum 20, 8)
“Malum est, malum est!” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. (Liber Proverbiorum 20, 14)
Ne dicas: “Reddam malum”; exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)
Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. (Liber Proverbiorum 21, 12)
Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. (Liber Proverbiorum 22, 3)
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis: (Liber Proverbiorum 23, 34)
Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum. (Liber Proverbiorum 26, 23)