Mosaico decorativo

Löydetty 314 Tulokset: Malum

  • Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt. (Liber Proverbiorum 27, 12)

  • Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)

  • Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “Non sum operata malum”. (Liber Proverbiorum 30, 20)

  • GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. (Liber Proverbiorum 31, 12)

  • Et idcirco taeduit me vitae meae, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)

  • Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)

  • Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis: (Liber Ecclesiastes 10, 5)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina