Mosaico decorativo

pronađen 1722 Rezultati za: Ego

  • Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. (Prophetia Osee 5, 2)

  • Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 5, 3)

  • Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae. (Prophetia Osee 5, 12)

  • Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia? (Prophetia Osee 7, 13)

  • Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. (Prophetia Osee 7, 15)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. (Prophetia Osee 10, 11)

  • Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)

  • Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)

  • “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. (Prophetia Osee 12, 10)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina