pronađen 1722 Rezultati za: Ego
Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines”. (Prophetia Osee 12, 11)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor. (Prophetia Osee 13, 7)
Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur”. (Prophetia Osee 14, 9)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)
Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”. (Prophetia Ioel 2, 27)
Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum. (Prophetia Ioel 4, 7)
Concidite vomeres vestros in gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: “Fortis ego sum”. (Prophetia Ioel 4, 10)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)
Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. (Prophetia Amos 2, 9)
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; (Prophetia Amos 2, 10)